- SATURNINUS
- I.SATURNINUSMons, qui postea Tarpeius. Est et gentile a Saturnia. Stephan. Coeterum mons hic quia tutissimus et providâ Naturae manu, adversus iniurias hostium, situque munitus erat, Plut. in Romanis Quaest. c. 42. hinc in Aede Saturni Aerarium suum esse Romani voluerunt: primo Val. Publicolâ rei Auctore, ut discimus ex Macrobio Saturnal. l. 1. c. 6. Qua de re sic quoque Tertullianus Apologet. c. 10. Si quaeras rerum argumenta, nusquam invenio sideliora, quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones, postque Attica hospitia consedit, exceptus a Fano, ut Salii volunt. Mons, quem incoluerat Saturnius dictus; civitas, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est: tota denique Italia post Oenotriam Saturnia cognominabatur. Ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, et inde Aerario praesidet. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 1. c. 5.II.SATURNINUSOrientis Imperium arripuit, sub Probo Imperatore, quô, post vatia praeliorum genera, superatô et victô, tanta in Oriente quies fuit, ut (quemadmodum vulgo loquebantur) mures rebelles nullus audiret, Vopiscus in Probo. c. 18. Oriundus fuit Gallis. Cui Aurelianus Imperator limitis Orientalis ducatum cum dedisset sapienter praeceperat ne unquam Aegyptum videret, et mente quidem divinâ. Nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamaverunt, Saturnine Augusie, Dii te servent. Et ille quidem de Alexandrina civitate mox fugit, atque ad Palaestinam rediit: ubi tamen, quum cogitae coepisset, tutum sibi non esse, si privatus viveret, depositâ purpurâ ex simulacro Veneris, cyclade uxoriâ militibus circumstantibus amictus et adoratus est. Memorabilis est concio eius ad Milites, quum eum animarent vel ad vitam, vel ad imperium, apud Vopiscum laudatum, c. 10. qui eum obsessum tandem in castro quodam, ab iis, quos Probus miserat, invitô Probô, iugulatum esse, addit.III.SATURNINUSSytiae praefectus, An. Urb. Cond. 749. Item, vide Volusius.IV.SATURNINUSoptimus Ducum Gallieni temporibus, sed a Valeriano dilectus est. Hic quoque, quum dissolutionem Gallieni pernoctantis in publico ferre non posset, et milites non exemplô Imperatoris, sed suô, regeret, ab exercitibus sumpsit Imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis, victoriarum barbaratum, etiam ubique notarum. Hic eâ die, quâ est amictus a militibus peplô Imperatoriô, contione habitâ dixisse fertur, Commilitones, bonum Ducem perdidislis et malum Principem fecistis. Den que quum multa strenue in Imperio fecisset, quod esset severior et gravior militibus, ab iisdem ipsis, a quibus factus fuerat, interemptus est. Huius insigne est, quod convivio discumbere milites, ne inferiora denudarentur, cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate perlucidis, Treb. Pollio in XXX. Tyrannis. c. 23.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.